HISTORIA LIBRI I REGUM

CAPUT XII: De Naas et secunda unctione Saulis, post victoriam contra Ammon

#I Reg. XI#I Reg. XII#I Reg. XIII

Factum est autem, quasi post mensem, Naas Ammonites obsedit Jabes Galaad. Cumque petissent ab eo obsessi foedus, ait: In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnibus vobis oculos dextros. Eis enim quos bello capiebat, dextros oculos eruebat, ut sinistros scitis celantes ad bellum forent inutiles. Et responderunt ei: Concede nobis septem dies; et mittemus in omnes terminos Israel; et si non fuerit nobis defensor, egrediemur ad te. Venerunt autem nuntii in Gabaa Saulis. Et cum nuntiassent hoc, flevit populus, et ipse Saul veniebat de agro sequens boves, et promisit Jabitis se tertia die venturum eis in auxilium, et jussit aliquos eorum, pro ducatu itineris sustinere, et divinitus inspiratus concidit utrumque bovem in frusta, et comitatus est in omnes terminos Israel, dicens: Qui non exierit post Saulem et Samuelem, sic fiet bobus ejus. Et egressi sunt omnes quasi vir unus, trecenta millia virorum; et constituit Saul populum in tres partes, et ingressus est castra in vigilia matutina, et percussit Ammon plaga grandi: Et ait populus ad Saul: Quis est qui dixit: Non regnabit Saul super nos. Date nobis ut interficiatur. Et ait Saul: Non interficietur quispiam hodie; quia fecit Dominus salutem in Israel. Et ait Samuel: Eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum. Et inunxerunt Saul in regem secundo in Galgala. Et ait Samuel ad populum: Ecce rex graditur ante vos. Me abjecistis, et Dominum; et hoc vobis signum, quod dedit Dominus vobis regem in ira: ecce messis triticea est hodie. Invocabo Dominum, et dabit tonitrua et coruscationes, grandines et pluvias. Et sic factum est statim contra naturam terrae illius. Et populus timens ait: Ora pro servis tuis. Addidimus enim peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem. Et ait Samuel: Peccastis: nolite deinceps recedere a Domino, et vivetis; alioquin peribitis vos, et rex vester. Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset, id est humilis tanquam parvulus; duobus autem annis regnavit super Israel, id est juste rexit populum. In reliquis annis regni quasi tyrannus fuit, et non rex. Quidam hoc legunt de Isboseth filio ejus, dicentes eum anniculum esse in principio regni paterni. Et de eodem dictum est quod duobus annis regnavit in Israel, quod autem duobus annis regnavit Isboseth certum est, quod autem anniculus esset, cum regnare coepisset pater ejus, stare non potest. Saul enim circiter viginti annos regnavit. Isboseth vero regnans post patrem jam quadragenarius erat. Quod tamen ipsi determinare conantur dicentes Saul coepisse regnare post Heli; et ponunt in regno Saulis annos Samuelis. Hebraeus sic habet.